previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

73. [254] Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna [p. 1076] laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis1 communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non2, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium. Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis, triumphi. [256] verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. 'At prodest plus imperator.' Quis negat? Sed tamennon metuo ne mihi acclametis; est autem quod sentias dicendi libere3 locusmalim mihi L. Crassi4 unam pro M'. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. 'At plus interfuit rei publicae 20 castellum capi Ligurum quam bene defendi causam [257] M'. Curi.' Credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamen ego me Phidiam esse mallem quam vel optimum fabrum tignarium5. Qua re non quantum quisque prosit, sed quanti quisque sit ponderandum est; praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.

1 nobis cum illis vulg.: nobis cum Grecis FOQ: nobiscum Simon

2 non tuae quidem supplicationi maluit Stangl

3 libere Jahn: liber L

4 L. om. F, damnat Martha

5 tignarium G2: tignuarium L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: